Die Schlachten bei Arbalo, Teutoburgiensis Saltus, Campus Idistaviso und der Hildesheimer Silberfund

Velleius Paterculus: Über das Lager an der Julia-Quelle, 4 n. Chr.

  1. 1
  2. 2
  3. 3

C. VELLEI PATERCULI HISTORIAE ROMANAE LIBRI DUO AD M. VINCIUVM COS., LIBER POSTERIOR [105]

1

[la] Intrata protinus Germania, subacti Canninefates, Attuarii, Bructeri, recepti Cherusci (gentis eius Arminius mox nostra clade nobilis), transitus Visurgis, penetrata ulteriora, cum omnem partem asperrimi et periculosissinu belli Caesar vindicaret sibi, iis, quae minoris erant discriminis, Sentium Saturninum, qui iam legatus patris eius in Germania fuerat, praefecisset,

2

[la] virum multiplicem virtutibus, gnavum, agilem, providum militariumque officiorum patientem ac peritum pariter, sed eundem, ubi negotia fecissent locum otio, liberaliter lauteque eo abutentem, ita tamen, ut eum splendidum atque hilarem potius quam luxuriosum aut desidem diceres. De cuius viri claro ingenio celebrique consulatu praediximus.

3

[la] Anni eius aestiva usque in mensem Decembrem producta inmanis emolumentum fecere victoriae. Pietas sua Caesarem paene obstructis hieme Alpibus in urbem traxit, at tutela imperii eum veris initio reduxit in Germaniam, in cuius mediis finibus ad caput Lupiae  Juliae 1  fluminis hiberna digrediens princeps locaverat.

http://www.gmu.edu/departments/fld/CLASSICS/vell2.html#105

George Mason University

Department of Modern and Classical Languages

233 Thompson Hall, Mail Stop 3E5

Fairfax, VA 22030-4444


1 Das spätere Lupiae  ist wieder durch das ursprüngliche Juliae  ersetzt.