Die Schlachten bei Arbalo, Teutoburgiensis Saltus, Campus Idistaviso und der Hildesheimer Silberfund

Valerius Maximus:  Factorum et Dictorum Memorabilium Liber VI 5.3

Tiberius sucht seinen Bruder Drusus vor dessen Tode auf:

[la] o vetustas, illo saeculum nostrum ornatum est, cui contingit fraternum iugum Claudiae prius, nunc etiam Iuliae gentis intueri decus: tantum enim amorem princeps parensque noster insitum animo fratris Drusi habuit, ut cum Ticini, quo victor hostium ad conplectendos parentes venerat, gravi illum et periculosa valitudine in Germania fluctuare cognosset, protinus inde metu attonitus erumperet. iter quoque quam rapidum et praeceps velut uno spiritu corripuerit eo patet, quod Alpes Rhenumque transgressus die ac nocte mutato subinde equo CC milia passuum 1 per modo devictam barbariam Namantabagio duce solo comite contentus evasit. sed eum tum maximo labore et periculo implicatum mortaliumque frequentia defectum sanctissimum pietatis numen et di fautores eximiarum virtutum et fidissimus Romani imperi custos Iuppiter comitatus est. Drusus quoque, quamquam fato iam suo quam illius officio propior erat, vigore spiritus et corporis viribus conlapsus, eo ipso tamen, quo vita ac mors distinguitur, momento legiones cum insignibus suis fratri obuiam procedere iussit, ut imperator salutaretur. praecepit etiam dextera in parte praetorium ei statui, et consulare et imperatorium nomen optinere eum voluit, eodemque tempore et fraternae maiestati cessit et vita excessit. his scio equidem nullum aliud quam Castoris et Pollucis 2  specimen consanguineae caritatis convenienter adici posse.

Valeri Maximi: Factorum et Dictorum Memorabilium V, 5, 3 bei Bill Thayer http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Valerius_Maximus/5*.html#5.3


1 200 Meilen  war der Sterbeort von Mainz entfernt. Denn dort muss Tiberius nach Überschreiten der Alpen den Rhein überquert haben.

2 Auch Cassius Dio  spielt auf Castor und Pollux an ohne sie namentlich zu nennen: [grc]… καὶ νεανίσκοι δύο διὰ μέσου τοῦ ταφρεύματος διιππεύοντες ὤφθησαν … Cassius Dio über des Drusus Tod