Insigne Katzenelnbogen De nomine situque montis Meliboci et de migratione gentium ex finibus illis

Significatio boci

  1. Deus niger
  2. Deus albus
  3. Lingua Slavica aut Germanica
  4. Montes nomen ferentes

Consideremus secundam partem nominis Meliboci!

Bocus deus significat.

Deus in linguis indogermanicis:
lingua Bohemica [cs] bůh
lingua Sorabica [hsb] bóh
lingua Polonica [pl] bóg
lingua Russica [ru] бог
lingua Hindica [hi] भगवान / bhagavāna

Deus niger

Gentes balticae et slavae boreae occidaeque deum nigrum  adorabant:

Est autem Slavorum mirabilis error; nam in conviviis et compotacionibus suis pateram circumferunt, in quam conferunt, non dicam consecracionis, sed execracionis verba sub nomine deorum, boni scilicet atque mali, omnem prosperam fortunam a bono deo, adversam a malo dirigi profitentes. Unde etiam malum deum lingua sua Diabol sive Zcerneboch, id est nigrum deum, appellant. Helmoldus Bozoviensis 1
Praeter alia Idola a gentilibus in vicinia imprimis Saxonia culta fuit etiam [de] Zernebock  deformis et horrendae figurae, quod ideo, ne noceret, colebatur. Johann Hoffmann 2
3

Germani, linguas slavicas non comprehendentes, false [de] Zürnbock (hircum suscensentem notantem) cognoverunt, cum deus Pan, hirco (= germanice [de] Bock , anglice [en] buck ) similis, imaginem diaboli (dei nigri) impulsisset. 4

Nonnumquam prima pars nominis [pl] Czarno (linguae Polonicae) in linguam Germanicam translata est, sed non secunda: [de] Schwarzer Bock . Nonnullae tabernae antiquae in Germania [de] Zum ſchwarzen Bock (Ad hircum nigrum) appellatae sunt; e. g. [de] Wiesbaden, Ansbach, Kelſterbach, Wien.

5

Itaque Deus niger [cs ] Černobog, [pl ] Czarnobóg, [ru ] Чернобог, [hsb] Čornobóh appellabatur.

Deus albus

Si Deus albus quoque fuisset, [cs] Bělbog, [pl] Białobóg, [ru] Белобог appellatus esset.

Quamvis Helmoldus Bozoviensis  non commemoraverit deum album , alii auctores de hoc scripserunt:

Venerabantur etiam Slavi diabolum sub nomine Zernebock , quod nigrum Deum notabat, ei opponentem Belbock  Deum bonum. Burcard Gotthelf Seruvius 6
Vinidi duplicem Deum 1. boni, 2. mali authorem coluere 1. Dabreho Boha, 2. Zieho Boha appellantes. Iidem conversi verum Deum Boha, at Diabolum Zernebo bosa i. e. nigrum Deum vocitarunt, sicut patres Latine Aethiopem hodie Zerta, et absolute Zleho, i. e. πονηρὸν, nequam malignum … Thomas Reinesius 7

Lingua Slavica aut Germanica

Incertum si nomen Meliboci ex lingua Slavica quadam aut ex antiquissima lingua Germanica ortum est, quae verbum bocum, quod ei certe fuerat, perdidit. Nomina fluviorum montiumque antiquiora vicorum nominibus sunt. Exemplum montis [de] Kanſtein apud [de] Bad Hemmendorf afferetur. Kan Saxum nominat, quo linguae Germanicae sed non linguae Slavicae carent.

Montes nomen ferentes

Sunt in Saxonia superiore montes, quorum nomina ab deo nigro alboque deducta sint: 8

Cum illi montes nomina sua parumper ferant, non sunt Melibocus Claudii Ptolemaei:

[de] Der Name Czorneboh als Bezeichnung für die früher Schleifberg oder Praſchwiza genannte höchſte Erhebung des Höhenzuges zwiſchen den Gemeinden Cunewalde und Hochkirch iſt wahrſcheinlich eine Erfindung des 18. Jahrhunderts. [de] Czorneboh#Name
[de] Der Name des Berges Bieleboh in der Nähe von Bautzen (499m) leitet ſich von der Gottheit ab, iſt jedoch eine ſekundäre Prägung des 18. Jahrhunderts. [de] Bieleboh (Gottheit)

1 Helmoldus Bozoviensis : Chronica Slavorum; sectio LII., anno ~1167 [ru] http://www.vostlit.info/Texts/rus/Gelmold/framegel3.htm

2 Hoffmann, Johann : Programmate de Aureo arvo; in Olearius, Johann Christoph : Historiae et chronicae Thuringiae; prima pars; p. 183 seqq.

3 Baring, Daniel Eberhard : Descriptio Salae; Lemgo; 1744.

4 Meinders, Hermann Adolf : Tractatus historico-politico-juridicus, de statu religionis et rei publicae, sub Carolo Magno et Ludovico Pio in veteri Saxonia, sive Westfalia, et vicinis regionibus; Lemgo; 1711; p. 122.

5 Colore nigro per eum dilirii alcoholici ceruleum substituto, spectaculum in televisione Germanica ab illo nomine [de] Zum blauen Bock nominatum erat.

6 Seruvius, Burcard Gotthelf : Syntagmate historiae Germanicae, Jenae 1716.

7 Reinesius, Thomas : Commentatione de Deo Endovillico; Altenburgi 1640; 4. F. 2.

8 Confer vicos [cs] Bělbožice in Bohemia, [pl] Byaloboze in Polonia, [uk] Білобожниця in Ucraina