Investigans locos belli Romano-Germanici in litteris antiquis memoratos conatus sum invenire, ubi mons Melibocus / τὸ Μηλίβοκον illis locis vicinus situs sit. Casu ‒ quasi serendipitate ‒ accidit, ut in Scotico castello Dunrobin librum de historia immigrationis Chattorum offenderim.
In capite primo Meliboci positio, cuius numeri coordinati a ipso, principe geographiae antiquae, traditi sunt, positionibus aliorum locorum comparabitur atque etymologia nominis inspicietur.
… καὶ τὸ Μηλίβοκον, οὗ τὰ πέρατα ἐπέχει μοίρας καὶ ὑφ᾽ ὅ ἔστιν ἡ Σημανοῦς Ὕλη· …
In capite secundo de coniecturis auctorum historicorum, super omnia , disputabo.
In capite tertio Chattos Meliboci in Scoticos comitatus Cathanensiensem ( Caithness ), Sutherlandiam, Shetlandiam emigravisse affirmabo et hypothesem de origine populi Scotorum offeram.
Rationes disciplinaeque geographicae, mathematicae, etymologicae, historicae, heraldicae me adiuvent!
, Caeliportae apud Hildesiam, anno MMXVII.