Insigne Katzenelnbogen De nomine situque montis Meliboci et de migratione gentium ex finibus illis

Prooemium

Investigans locos belli Romano-Germanici in litteris antiquis memoratos conatus sum invenire, ubi mons Melibocus / τὸ Μηλίβοκον illis locis vicinus situs sit. Casu ‒ quasi serendipitate ‒ accidit, ut in Scotico castello Dunrobin librum de historia immigrationis Chattorum offenderim.

In capite primo Meliboci positio, cuius numeri coordinati a Ptolemaeo ipso, principe geographiae antiquae, traditi sunt, positionibus aliorum locorum comparabitur atque etymologia nominis inspicietur.

1

In capite secundo de coniecturis auctorum historicorum, super omnia Beati Rhenani , disputabo.

In capite tertio Chattos Meliboci in Scoticos comitatus Cathanensiensem ( [en] Caithness ), Sutherlandiam, Shetlandiam emigravisse affirmabo et hypothesem de origine populi Scotorum offeram.

Rationes disciplinaeque geographicae, mathematicae, etymologicae, historicae, heraldicae me adiuvent!

Jürgen Regel , Caeliportae apud Hildesiam, anno MMXVII.


1 [grc] ΚΕΦ. ΙΑ´· Γερμανίας Μεγάλης θέσις (Εὐρώπης πίναξ δ´), latine CAP. XI: Germaniae magnae situs (Europae tabula quarta), http://penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Gazetteer/Periods/Roman/_Texts/Ptolemy/2/10.html

… καὶ τὸ Μηλίβοκον, οὗ τὰ πέρατα ἐπέχει μοίρας καὶ ὑφ᾽ ὅ ἔστιν ἡ Σημανοῦς Ὕλη· …