De nomine situque montis Meliboci et de migratione gentium ex finibus illis

Scoti et lapis de Scone

  1. Origo Lapidis de Scone
  2. Etymologia nominis
  3. Comparatio vexillorum
  4. Commemoratio prima Scotiae
  5. Conclusiones eventusque litterarum geneticarum
1

Origo Lapidis de Scone

[en]Lapidem de Scone , lapidem destinationis, ad reges Scotiae coronandos dedicatum 2 , longe in sede Eduardi, Anglicorum regis et malei Scotorum, qui eum anno 1296 rapuerat, insertum minister primus Iohannes Maior Scotis consilium publicum poscentibus anno 1996 reddidit. 3 Sed veritas lapidis saepe in dubium vocabatur: 4

Si lapis verum ex Hispania ortus est, ex regno Visigothorum , qui Galliam anno 412 et Hispaniam anno 414 invaserant. Inter Galliam et Hispaniam sita est Vasconia / [fr]Gascogne, Pays Basque / [es]país Vasco^.

Lapis de Scone ex Visconia ortus est.

Populus Scotorum ex Visigothis nominatus est.

Carta ducatus Vasconiae et Marcae Gothiae (reliquiarum regni Visigothorum) inter Hispaniam et Franciam anni 795. Copiae Tarici ducis Maurorum hoc regnum post Proelium apud Transductos Promontorios ( [es]batalla de Guadalete, [ar]معركة وادي لكة ) anno 711 destruxerant. Beda Venerabilis , anno 672 vel 673 natus, cuius ossa anno 735 in fossam 9 posita erant, scripserat Scotos ex Hispania in Scotiam emigravisse.

10
[en] With the official – and perhaps real – Stone of Destiny in Edinburgh Castle, a conform copy now sits on the Moot Hill, marking the location where the Scottish kings were crowned. Scone, and not Scotland’s modern capital of Edinburgh, was the Ancient Crowning Place of the Scottish Kings. The mound has been known by many names: Moot Hill, Omnis Terra (every man’s land) and Boot Hill have already been explained. Another name is the Hill of Credulity (or Hill of Belief), which dates from AD 710 11 when the Pictish King Nectan came to Scone to embrace the customs of the Church of Rome.
12

Etymologia nominis

Hispania [en]Spain
Disportatio [en]Sport
Historia [en]Story
Hospitale [en]Spit(t)al , nomen oppidorum Anglicorum
Dispens(at)or [en]Spencer , nomen gentile
… ergo …
Visigothi [en]Scots
Vasconia [en]Scone, [sco]Scoine

Comparatio vexillorum

Vasconia Scotia

Vexillum antiquum Vasconiae
memoria expeditionis sanctae tertiae
(circa annum 1290):
crux Sancti Andreae 13

Vexillum Scotiae
stapes nominatum

Vexillum recens Vasconiae

Insigne Britaniae:
Cruces Andreae Georgiique

Commemoratio prima Scotiae

Quando Scoti, qui pars Visigothorum fuerant, in terram Scotiam invadebant?

Pseudo-Hegesippus , qui Sanctus Aurelius Ambrosius esse creditur, primus fuit, qui Scotiam commemoraverit: saeculo quarto vel quinto — eodem fere tempore Visigothi in Gallo-Franciam Hispaniamque invadebant. 14

Pagina versanda secundam turbam hominum circiter anno 710 in Scotiam fugisse accipiatis.

15

Conclusiones eventusque litterarum geneticarum

Stephen Oppenheimer in libro suo de origine nationis Britannica multos populos continentales in insulam Britannicam in saeculo quinto invasisse et maximam partem populi Britannici ex Hispania septemtrionale, Vasconia et Gallia meridiana occidentaleque ortam esse docuit. 16

[en] … most people in Britain and Ireland are genetically similar to the Basque people of northern Spain and southwestern France, from 90% in Wales to 66% in East Anglia
17

1 https://www.pinterest.de/pin/320740804697380628/

2 Walterus Hemmington: Apud Monasterium de Scone positus est lapis pergrandis in ecclesia Dei, juxta magnum altare, concavus quidem ad modum rotundae cathedrae confectus, in quo futuri reges loco quasi coronationis ponebantur ex more.

3 Matth.: 7,9 aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei?

4 [en]https://en.wikipedia.org/wiki/Westminster_Stone_theory

5 Rodwell, Warwick: The Coronation Chair and Stone of Scone: History, Archaeology and Conservation; Oxbow Books; ISBN 978-1-84217-152-8, anno 2013; p. 22.

6Loco citato p. 24.

7 Philip Coppens: The Stone of Destiny: sacred kingship in the 21st century http://philipcoppens.com/stone_destiny.html

8 https://www.theguardian.com/film/2008/oct/14/heritage-scotland

9 Ἑξάμετρον: Hac sunt in fossa Bedae venerabilis ossa

10 http://basquemedieval.blogspot.de/2012/10/carolingian-vasconia-769-864.html

11 … quo in anno Mauri Hispaniam expugnabant

12 http://www.philipcoppens.com/stone_destiny.html

13 [fr]https://fr.wikipedia.org/wiki/Gascogne#Patrimoine

14 [de]https://de.wikipedia.org/wiki/Pseudo-Hegesippus

15 Mackenzie of Rosehaugh, George: The antiquity of the royal line of Scotland farther cleared and defended, against the exceptions lately offer'd by Dr. Stillingfleet, in his vindication of the Bishop of St. Asaph; London; 1686; p. 156

16 Oppenheimer, Stephen: The Origins of the British - a genetic detective story; Constable and Robinson, London; 2006; ISBN 978-1-84529-158-7

17 [en]https://en.wikipedia.org/wiki/Genetic_history_of_the_British_Isles#Earliest_people