Insigne Katzenelnbogen De nomine situque montis Meliboci et de migratione gentium ex finibus illis

Coniectura Beati Rhenani

  1. Katzenelnbogen
  2. Montes nomen ferentes
    1. Katzenbuckel
    2. Malſchen
    3. Ellenbogen

[de]Katzenelnbogen

[la] Beatus Rhenanus nomen comitatus Germanici [de]Katzenelnbogen (Katzenellenbogen), 1 quod cubitum felis significat, de nominibus gentis Chattorum (Germanice [de]Heſſen ) et montis Meliboci , cuius situm Ptolemaeus tradiderat, deduxit. 2 Hanc coniecturam plerique rerum gestarum scriptores aetatis nostrae recusant, quia …

  1. numeri coordinati situs huius montis a Ptolemaeo dati non cum eis illius comitatus congruerunt et
  2. etymologica Germanica [de]Katzenelnbogen refutatur. 3

Beatum Rhenanum tantum sequor, ut deductionem etymoligicam veram esse putem; Melibocum montem non in comitatu sed ibi inquiro, quo numeri coordinati Ptolemaei monstrant.

Montes nomen ferentes

Qui montes nomina Chattis Meliboci similia ferunt et cum comitatu coniuncta sunt? [la]Chattorum Melibocus = [grc]Χάττων Μηλίβοκον . Confer in lingua Germanica antiqua casum genitivum numeri pluralis: [goh]Chattono.

[de]Katzenbuckel

… significans felis dorsum mons altissimus Saltus Odenwaldiensis (Saltus Auderiensis?) est. Sed situs eius numeribus coordinatis Ptolemaei contradicit.

[de]Malſchen

…, mons altissimus secundus in [de]Odenwald  apud Viam Montanam (Germanice [de]Bergſtraße ), ab Arnoldo , parocho in [de]Zwingenberg , anno 1586 Melibocus  appellatus est; ille mons olim in comitatu [de]Katzenelnbogen situs erat et Melibocum nomen secundum falsum adhuc fert. [de]Malſchen de Meliboco non derivatus est, sed notat arduus. 4

[de]Ellenbogen

… cum [de]Schnitzersberg mons altissimus Buchoniae Thuringensis ( [de]Thüringiſche Rhön ) et trifinium Germanicorum regionum Thuringiae, Bavariae et Hassiae est.


1 Nunc rex Nederlandiae et magnus dux Luxemburgi titulo comitis de [de]Katzenelnbogen ornati sunt.

2 Beatus Rhenanus: Rerum Germanicarum libri tres, Hessi in Catthos, 1531

3 Heinrich Tischner: [de]Katzenelnbogen
http://www.heinrich-tischner.de/22-sp/8namen/1ort/siedlung/kazeneln.htm#4a

4 [de]http://de.wikipedia.org/wiki/Melibokus