Latina Andreana I

Vergil: Heldenschau

Vergil: Aeneis 6, 756 - 807

[de] Zur deutschen Übersetzung

Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur

gloria, qui maneant Itala de gente nepites,

iniustiis animas nostrumque in normen ituras,

expediam dictis et te tua fata docebo.

Ille - vides - (pura iuvenis qui nititur hasta,

proxima sorte tenet lucis loca) primus ad auras

aetherias Italo commixtus sanguine surget,

Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,

quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx

educet silvis regem regumque parentem,

unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.

...

...

Quin et avo comitem sese Mavortius addet

Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater

educet. Viden, ut geminae stant vertice cristae

et pater ipse suo superum iam signat honore?

En huius, nate, auspiciis illa incluta Roma

imperium terris, animos aequabit Olympo,

septemque una sibi muro circumdabit arces,

felix prole virum: Qualis Berecyntia mater

invehitur curru Phrygias turrita per urbes,

laeta deum partu, centum complexa nepotes,

omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis.

Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem

Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli

progenies magnum caeli ventura sub axem.

Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,

Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet

saecula qui rursus Latio regnata per arva

Saturno quondam super et Garamantas et Indos

proferet imperium; iacet extra sidera tellus,

extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas

axem umero torquet stellis ardentibus aptum.

Huius in adventum iam nunc et Caspia regna

responsis horrent divum et Maeotia tellus

et septemgemini turbant trepida ostia Nili.

Nec vero Aicides tantum telluris obivit

(fixerit aeripedem cervam licet aut Erymanthi

pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu)

nec qui pampineis victor iuga flectit habenis

Liber agens celso Nysae de vertice tigris.

Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis,

aut metus Ausonia prohibet consistere terra?

Quis procul ille autem ramis insignis olivae

sacra ferens? Nosco crinis incanaque menta

regis Romani, primam qui legibus urbem

fundabit, Curibus parvis et paupere terra

missus in imperium magnum. Cui deinde subibit,

otia qui rumpet patriae residesque movebit

Tullus in arma viros et iam desueta triumphis

agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,

nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.

Vis et Tarquinios reges animamque superbam

ultoris Bruti fascisque videre receptos?

Consulis imperium hic primus saevasque securis

accipiet, natosque pater nova bella moventis

ad poenam pulchra pro libertate vocabit,

infelix, utcumque ferent ea facta minores:

Vincet amor patriae laudumque immensa cupido.

Quin Decios Drusosque procul saevumque securi

aspice Torquatum et referentem signa Camillum.

Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,

concordes animae nunc et dum nocte prementur,

heu quantum inter se bellum, si lumina vitae

attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,

aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci

descendens, gener adversis instructus Eois!

Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella

neu patriae validas in viscera vertite viris;

tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,

proice tela manu, sanguis meus!

Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho

victor aget eurrum, caesis insignis Achivis;

eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas

ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,

ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae.

Quis te, magne Cato, tacitum aut le, Cosse, relinquat?

Quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli,

Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem

Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem?

Quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maximus ille es,

unus qui nobis cunctando restituis rem.

Excudent alii spirantia mollius aera

- credo equidem -, vivos ducent de marmore vultus,

orabunt causas melius caelique meatus

describent radio et surgentia sidera dicent:

Tu regere imperio populos, Romane, memento,

(hae tibi erunt artes) pacique imponere morem,

parcere subiectis et debellare superbos.