Latina Andreana I

Vergilius: Aeneis (Prooemium)

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris

Italiam fato profugus Laviniaque venit

litora - multum ille et terris iactatus et alto

vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,

multa quoque et bello passus, dum conderet urbem

inferretque deos Latio, genus unde Latinum

Albanique patres atque altae moenia Romae.


Musa, mihe causas memora, quo numine laeso

quidve dolens regina deum tot volvere casus

insignem pietate virum, tot adire labores

impulerit. Tantaene animis calestibus irae?