Latina Andreana I

Tempus Fugit

Tempore praeterito citius inopinato

Finis adest autumni et anni, et antecedebant

Lectiones Tranquilli librorum Tiberii, qui

Primus erat dux Romani imperii.

Et tandem Benedicti edicta «missale Romanum».

Flacci finis erant saturae, quae specula nobis

Praebebant, ut vel sapientipotentes essemus.

Ludo amoto laudanda est GISELA nostra

Hospitio iterum nos recipiens benefice.

Omnibus et gratia sit, laus, cum semper adessent

Non metuentes grammaticam et translationem.

Datum a.d.VII.id.dec.

A.D. MMVIII

Kurt Gieseking