Latina Andreana I

Ovidius: Ars Amatoria (in circo), Deutsch

[la] Zum deutschen Text

  1. Nec te nobilium fugiat certamen equorum;          135
  2.    Multa capax populi commoda Circus habet.
  3. Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris,
  4.    Nec tibi per nutus accipienda nota est:
  5. Proximus a domina, nullo prohibente, sedeto,
  6.    Iunge tuum lateri qua potes usque latus;          140
  7. Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi,
  8.    Quod tibi tangenda est lege puella loci.
  9. Hic tibi quaeratur socii sermonis origo,
  10.    Et moveant primos publica verba sonos.
  11. Cuius equi veniant, facito, studiose, requiras:          145
  12.    Nec mora, quisquis erit, cui favet illa, fave.
  13. At cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis,
  14.    Tu Veneri dominae plaude favente manu;
  15. Utque fit, in gremium pulvis si forte puellae
  16.    Deciderit, digitis excutiendus erit:          150
  17. Etsi nullus erit pulvis, tamen excute nullum:
  18.    Quaelibet officio causa sit apta tuo.
  19. Pallia si terra nimium demissa iacebunt,
  20.    Collige, et inmunda sedulus effer humo;
  21. Protinus, officii pretium, patiente puella          155
  22.    Contingent oculis crura videnda tuis.
  23. Respice praeterea, post vos quicumque sedebit,
  24.    Ne premat opposito mollia terga genu.
  25. Parva leves capiunt animos: fuit utile multis
  26.    Pulvinum facili composuisse manu.          160
  27. Profuit et tenui ventos movisse tabella,
  28.    Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.
  29. Hos aditus Circusque novo praebebit amori,
  30.    Sparsaque sollicito tristis harena foro.
  31. Illa saepe puer Veneris pugnavit harena,          165
  32.    Et qui spectavit vulnera, vulnus habet.
  33. Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum
  34.    Et quaerit posito pignore, vincat uter,
  35. Saucius ingemuit telumque volatile sensit,
  36.    Et pars spectati muneris ipse fuit.   

Übersetzung © Dr. Christoph Ottow, Kalenberger Graben 3, 31134 Hildesheim , 2018-06-28