Latina Andreana I

Ovidius: Metamorphoses II 19 - .

[de] Zur deutschen Übersetzung

Quo simul adclivi Clymeneia limite proles

venit et intravit dubitati tecta parentis, 20

protinus ad patrios sua fert vestigia vultus

consistitque procul; neque enim propiora ferebat

lumina: purpurea velatus veste sedebat

in solio Phoebus claris lucente smaragdis.

a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus 25

Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae

Verque novum stabat cinctum florente corona,

stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,

stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis

et glacialis Hiems canos hirsuta capillos. 30

Ipse loco medius rerum novitate paventem

Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit

'quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti,

progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?'

ille refert: 'o lux inmensi publica mundi, 35

Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius,

nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,

pignora da, genitor, per quae tua vera propago

credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!'

dixerat, at genitor circum caput omne micantes 40

deposuit radios propiusque accedere iussit

amplexuque dato 'nec tu meus esse negari

dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus,

quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud

me tribuente feras! promissi testis adesto 45

dis iuranda palus, oculis incognita nostris!'

vix bene desierat, currus rogat ille paternos

inque diem alipedum ius et moderamen equorum.

Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque

concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit 50

'vox mea facta tua est; utinam promissa liceret

non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.

dissuadere licet: non est tua tuta voluntas!

magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis

munera conveniant nec tam puerilibus annis: 55

sors tua mortalis, non est mortale, quod optas.

plus etiam, quam quod superis contingere possit,

nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit,

non tamen ignifero quisquam consistere in axe

me valet excepto; vasti quoque rector Olympi, 60

qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,

non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?

ardua prima via est et qua vix mane recentes

enituntur equi; medio est altissima caelo,

unde mare et terras ipsi mihi saepe videre

fit timor et pavida trepidat formidine pectus;

ultima prona via est et eget moderamine certo:

tunc etiam quae me subiectis excipit undis,

ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.

adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum 70

sideraque alta trahit celerique volumine torquet.

nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit

inpetus, et rapido contrarius evehor orbi.

finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis

obvius ire polis, ne te citus auferat axis?

forsitan et lucos illic urbesque deorum

concipias animo delubraque ditia donis

esse: per insidias iter est formasque ferarum!

utque viam teneas nulloque errore traharis,

per tamen adversi gradieris cornua tauri 80

Haemoniosque arcus violentique ora Leonis

saevaque circuitu curvantem bracchia longo

Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.

nec tibi quadripedes animosos ignibus illis,

quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,

in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres

incaluere animi cervixque repugnat habenis.¬

at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,

nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota!

scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, 90

pignora certa petis: do pignora certa timendo

et patrio pater esse metu probor. adspice vultus

ecce meos; utinamque oculos in pectora posses

inserere et patrias intus deprendere curas!

denique quidquid habet dives, circumspice, mundus

eque tot ac tantis caeli terraeque marisque

posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam.

deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,

non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis!

quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? 100

ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas),

quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!'

Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat

propositumque premit flagratque cupidine currus.

ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos

deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.

aureus axis erat, temo aureus, aurea summae

curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;

per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae

clara repercusso reddebant lumina Phoebo. 1100

Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque

perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu

purpureas Aurora fores et plena rosarum

atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit

Lucifer et caeli statione novissimus exit.