Latina Andreana I

Titius Lucretius Caro: De rerum natura, I 233 ff, Latein

Zur deutschen Übersetzung

  1. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  2. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  3. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  4. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  5. inmortali sunt natura praedita certe.
  6. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  7. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  8. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  9. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  10. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  11. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  12. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  13. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  14. dissimiles constant aeternaque materies est,
  15. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  16. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  17. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  18. discidio redeunt in corpora materiai.
  19. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  20. in gremium matris terrai praecipitavit;
  21. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  22. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  23. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  24. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  25. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  26. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  27. corpora deponunt et candens lacteus umor
  28. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  29. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  30. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  31. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  32. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  33. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  34. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  35. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  36. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  37. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  38. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  39. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  40. Principio venti vis verberat incita corpus
  41. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  42. inter dum rapido percurrens turbine campos
  43. arboribus magnis sternit montisque supremos
  44. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  45. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  46. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  47. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  48. et cum mollis aquae fertur natura repente
  49. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  50. montibus ex altis magnus decursus aquai
  51. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  52. nec validi possunt pontes venientis aquai
  53. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  54. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  55. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  56. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.