Latina Andreana I

Titius Lucretius Caro: De rerum natura, I 146 ff, Latein

Zur deutschen Übersetzung

  1. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  2. non radii solis neque lucida tela diei
  3. discutiant, sed naturae species ratioque.
  4. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  5. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  6. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  7. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  8. quorum operum causas nulla ratione videre
  9. possunt ac fieri divino numine rentur.
  10. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  11. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  12. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  13. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  14. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  15. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  16. e mare primum homines, e terra posset oriri
  17. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  18. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  19. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  20. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  21. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  22. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  23. qui posset mater rebus consistere certa?
  24. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  25. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  26. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  27. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  28. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  29. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  30. vites autumno fundi suadente videmus,
  31. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  32. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  33. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  34. tuto res teneras effert in luminis oras?
  35. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  36. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  37. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  38. concilio possent arceri tempore iniquo.
  39. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  40. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  41. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  42. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  43. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  44. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  45. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  46. quicque sua de materia grandescere alique.