Latina Andreana I

Horatius Sermo I 1

Zur deutschen Übersetzung

  1. Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
  2. seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
  3. contentus vivat, laudet diversa sequentis?
  4. «o fortunati mercatores» gravis annis
  5. miles ait, multo iam fractus membra labore;
  6. contra mercator navim iactantibus Austris:
  7. «militia est potior. quid enim? concurritur: horae
  8. momento cita mors venit aut victoria laeta.»
  9. agricolam laudat iuris legumque peritus,
  10. sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;
  11. ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
  12. solos felicis viventis clamat in urbe.
  13. cetera de genere hoc—adeo sunt multa—loquacem
  14. delassare valent Fabium. ne te morer, audi,
  15. quo rem deducam. si quis deus «en ego» dicat
  16. «iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
  17. mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
  18. vos hinc mutatis discedite partibus. eia,
  19. quid statis?» nolint. atqui licet esse beatis.
  20. quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
  21. iratus buccas inflet neque se fore posthac
  22. tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
  23. praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
  24. percurram: quamquam ridentem dicere verum
  25. quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
  26. doctores, elementa velint ut discere prima:
  27. sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
  28. ille gravem duro terram qui vertit aratro,
  29. perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
  30. audaces mare qui currunt, hac mente laborem
  31. sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
  32. aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
  33. parvola—nam exemplo est—magni formica laboris
  34. ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
  35. quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
  36. quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
  37. non usquam prorepit et illis utitur ante
  38. quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
  39. demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
  40. nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
  41. quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri
  42. furtim defossa timidum deponere terra?
  43. quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?
  44. at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?
  45. milia frumenti tua triverit area centum:
  46. non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si
  47. reticulum panis venalis inter onusto
  48. forte vehas umero, nihilo plus accipias quam
  49. qui nil portarit. vel dic quid referat intra
  50. naturae finis viventi, iugera centum an
  51. mille aret? «at suave est ex magno tollere acervo.»
  52. dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
  53. cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
  54. ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
  55. vel cyatho et dicas «magno de flumine mallem
  56. quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.» eo fit,
  57. plenior ut siquos delectet copia iusto,
  58. cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.
  59. at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
  60. turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.
  61. at bona pars hominum decepta cupidine falso
  62. «nil satis est», inquit, «quia tanti quantum habeas sis»:
  63. quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter
  64. quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
  65. sordidus ac dives, populi contemnere voces
  66. sic solitus: «populus me sibilat, at mihi plaudo
  67. ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.»
  68. Tantalus a labris sitiens fugientia captat
  69. flumina – quid rides? mutato nomine de te
  70. fabula narratur: congestis undique saccis
  71. indormis inhians et tamquam parcere sacris
  72. cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
  73. nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?
  74. panis ematur, holus, vini sextarius, adde
  75. quis humana sibi doleat natura negatis.
  76. an vigilare metu exanimem, noctesque diesque
  77. formidare malos fures, incendia, servos,
  78. ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum
  79. semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
  80. at si condoluit temptatum frigore corpus
  81. aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
  82. adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
  83. suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
  84. non uxor salvum te volt, non filius; omnes
  85. vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
  86. miraris, cum tu argento post omnia ponas,
  87. si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
  88. an si cognatos, nullo natura labore
  89. quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
  90. infelix operam perdas, ut siquis asellum
  91. in campo doceat parentem currere frenis?
  92. denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
  93. pauperiem metuas minus et finire laborem
  94. incipias, parto quod avebas, ne facias quod
  95. Ummidius quidam; non longa est fabula: dives
  96. ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
  97. non umquam servo melius vestiret, ad usque
  98. supremum tempus, ne se penuria victus
  99. opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
  100. divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
  101. «quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic
  102. ut Nomentanus?» pergis pugnantia secum
  103. frontibus adversis conponere: non ego avarum
  104. cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:
  105. est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
  106. est modus in rebus, sunt certi denique fines,
  107. quos ultra citraque nequit consistere rectum.
  108. illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,
  109. se probet ac potius laudet diversa sequentis,
  110. quodque aliena capella gerat distentius uber,
  111. tabescat neque se maiori pauperiorum
  112. turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
  113. sic festinanti semper locupletior obstat,
  114. ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
  115. instat equis auriga suos vincentibus, illum
  116. praeteritum temnens extremos inter euntem.
  117. inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
  118. dicat et exacto contentus tempore vita
  119. cedat uti conviva satur, reperire queamus.
  120. iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi
  121. conpilasse putes, verbum non amplius addam.