Latina Andreana I

Horatius I 37

Zur deutschen Übersetzung


Nunc est bibendum, nunc pede libero

pulsanda tellus, nunc Saliaribus

ornare pulvinar deorum

tempus erat dapibus, sodales.


Antehac nefas depromere Caecubum

cellis avitis, dum Capitolio

regina dementis ruinas

funus et imperio parabat


contaminato cum grege turpium

morbo virorum, quidlibet impotens

sperare fortunaque dulci

ebria. Sed minuit furorem


vix una sospes navis ab ignibus,

mentemque lymphatam Mareotico

redegit in veros timores

Caesar, ab Italia volantem


remis adurgens, accipiter velut

mollis columbas aut leporem citus

venator in campis nivalis

Haemoniae, daret ut catenis


fatale monstrum: Quae generosius

perire quaerens nec muliebriter

expavit ensem nec latentis

classe cita reparavit oras,


ausa et iacentem visere regiam

voltu sereno, fortis et asperas

tractare serpentes, ut atrum

corpore conbiberet venenum,


deliberata morte ferocior:

saevis Liburnis scilicet invidens

privata deduci superbo,

non humilis mulier, triumpho.