Latina Andreana I

Horatius Ep. XVI

Zur deutschen Übersetzung

  1. Altera iam teritur bellis civilibus aetas,
  2.    suis et ipsa Roma viribus ruit.
  3. quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi
  4.    minacis aut Etrusca Porsenae manus,
  5. aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer
  6.    novisque rebus infidelis Allobrox
  7. nec fera caerulea domuit Germania pube
  8.    parentibusque abominatus Hannibal:
  9. inpia perdemus devoti sanguinis aetas
  10.    ferisque rursus occupabitur solum:
  11. barbarus heu cineres insistet victor et Vrbem
  12.    eques sonante verberabit ungula,
  13. quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini,
  14.    (nefas videre) dissipabit insolens.
  15. forte quid expediat communiter aut melior pars,
  16.    malis carere quaeritis laboribus;
  17. nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum
  18.    velut profugit exsecrata civitas
  19. agros atque lares patrios habitandaque fana
  20.    apris reliquit et rapacibus lupis,
  21. ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas
  22.    Notus vocabit aut protervos Africus.
  23. sic placet? an melius quis habet suadere? Secunda
  24.    ratem occupare quid moramur alite?
  25. sed iuremus in haec: 'simul imis saxa renarint
  26.    vadis levata, ne redire sit nefas;
  27. neu conversa domum pigeat dare lintea, quando
  28.    Padus Matina laverit cacumina,
  29. in mare seu celsus procurrerit Appenninus
  30.    novaque monstra iunxerit libidine
  31. mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis,
  32.    adulteretur et columba miluo,
  33. credula nec ravos timeant armenta leones
  34.    ametque salsa levis hircus aequora.'
  35. haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis
  36.    eamus omnis exsecrata civitas
  37. aut pars indocili melior grege; mollis et exspes
  38.    inominata perpremat cubilia.
  39. vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,
  40.    Etrusca praeter et volate litora.
  41. nos manet Oceanus circum vagus: arva beata
  42.    petamus, arva divites et insulas,
  43. reddit ubi cererem tellus inarata quotannis
  44.    et inputata floret usque vinea,
  45. germinat et numquam fallentis termes olivae
  46.    suamque pulla ficus ornat arborem,
  47. mella cava manant ex ilice, montibus altis
  48.    levis crepante lympha desilit pede.
  49. illic iniussae veniunt ad mulctra capellae
  50.    refertque tenta grex amicus ubera
  51. nec vespertinus circumgemit ursus ovile
  52.    nec intumescit alta viperis humus;
  53. pluraque felices mirabimur, ut neque largis
  54.    aquosus Eurus arva radat imbribus,
  55. pinguia nec siccis urantur semina glaebis,
  56.    utrumque rege temperante caelitum.
  57. non huc Argoo contendit remige pinus
  58.    neque inpudica Colchis intulit pedem,
  59. non huc Sidonii torserunt cornua nautae,
  60.    laboriosa nec cohors Vlixei.
  61. nulla nocent pecori contagia, nullius astri
  62.    gregem aestuosa torret impotentia.
  63. Iuppiter illa piae secrevit litora genti,
  64.    ut inquinavit aere tempus aureum,
  65. aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum
  66.    piis secunda vate me datur fuga.