Latina Andreana I

Lucretius: De rerum Natura

Iam validis saepti degebant turribus aevum,

et divisa colebatur discretaque tellus

tum mare velivolis florebat + propter odores+,

auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,

carminibus eum res gestas coepere poetae

tradere; nec multo priu' sunt elementa reperta.

propterea quid sit prius actum respicere aetas

nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.

Navigia atque agri culturas moenia leges

arma vias vestes <et> cetera de genere horum,

praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,

carmina picturas, et daedala signa polita,

usus et impigrae simul experientia mentis

paulatim docuit pedetemptim progredientis.

sic unumquicquid paulatim protrahit aetas

in medium ratioque in luminis erigit oras.

namque alid ex alio clarescere corde videbant,

artibus ad summum donec venere cacumen.