Latina Andreana I

Conradus Celtis Protucius: De puella Romae reperta

[de] Zur deutschen Übersetzung

Conrad Celtis 1459 - 1508

Annos mille sub hoc tumulo conclusa iacebam,

haec nunc Romanis extumulata loquar:

non veteres video Romano more Quirites,

iustitia insignes nec pietate viros.

sed tantum magnas tristi cum mente ruinas

conspicio, veterum iam monumenta virum

si mihi post centum rursus revideberis annos,

nomen Romanum vix superesse reor.