Latina Andreana I

Conradus Celtis Protucius: Ad Apollinem repertorem poetices, ut ab Italis ad Germanos veniat

Zur deutschen Übersetzung von Dr. Christoph Ottow


Phoebe qui blandae citharae repertor,

linque delectos Helicona Pindum et,

ac veni in nostras vocitatus oras

carmine grato.


Cernis ut laetae properent Camenae,

et canunt dulces gelido sub axe.

tu veni incultam fidibus canoris

visere terram.


Barbarus, quem olim genuit vel acer

vel parens hirtus, Latii leporis

nescius, nunc sic duce te docendus

dicere carmen.


Orpheus qualis cecinit Pelasgis,

quem ferae atroces, agilesque cervi,

arboresque altae nemorum secutae

plectra moventem.


Tu celer vastum poteras per aequor

Laetus a Graecis Latium videre,

Invehens musas, voluisti gratas

Pandere et artes.


Sic velis nostras rogitamus oras

Italas ceu quondam aditare terras,

Barbarus sermo fugiatque, ut atrum

Subruat omne.