Latina Andreana I

Catullus: Carmen IV

[de] zur deutschen Übersetzung

Lateinischer Text

Phaselus ille, quem videtis, hospites,

ait fuisse navium celerrimus,

neque ullus natantis impetum trabis

nequisse praeterire, sive palmulis

opus foret volare sive linteo.

Et hoc negat minacis hadriatici

negare litus insulasve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam

Propontida trucemve Ponticum sinum,

ubi iste post phaselus antea fuit

comata silva; nam Cyrotioin iugo

loquente saepe sibilum edidit coma.

Amastri Pontica et Cytore buxifer,

tibi haec fuisse et esse cognitissima

ait phaselus, ultima ex origine

tuo stetisse dicit in cacumine,

tuo imbuisse palmulas in aequore,

et inde tot per impotentia freta

erum tulisse, laeva sive dextera

vocaret aura, sive utrumque Iuppiter

simul secundus incidisset in pedem;

neque ulla vota litoralibus deis

sibi esse facta, cum veniret a mari

novissimo hunc ad usque limpidum lacum.

Sed haec prius fuere; nunc recondita

senet quiete seque dedicat tibi,

gemelle Castor et gemelle Castoris.