Latina Andreana I

Herrn Brockhoff

Johanni Brockhoff LXXV

Dilectissime tu omnium sodalis

Quot sunt quotque fuere, Johann Brockhoff,

Carum nescio quid favens volebam

Donum offerre tibi, sed ignorabam,

Quo dono animum tuum delectem:

Oratio hodie ut sit latina,

Mi nunc propositum est tibi cantare.

Optamus itaque optime vivas ut

Et nobis maneas fidelis amicus.


Kurt Gieseking, Sarstedt in oppido a.d. VIII id. Maias A D MMIV