Latina Andreana I

Alkuin: Salve, Roma potens

Salve, Roma potens, mundi decus, inclyta mater,

atque tui tecum valeant in secula nati;

et caput orbis, honor magnus, Leo papa valeto!

Tu quoque iustitiae sceptrum, lux sedis honoris,

perpetuis valeas Christo donante triumphis.

Claviger aetherius, doctor simul inclytus orbis,

te precibus pariter conservet semper ubique,

et quos Roma tenet circum sua moenia, sancti

vos precibus pariter sanctis tueantur ubique.

O patres, populus, Romanae gloria gentis,

semper in aeternum domino miserante valete!